- TAPHIAE
- TAPHIAEinsulae maris lonii, quas prope Echinadas Strabo, l. 10. ponit, quarum caput Taphus. Inter Achaiam seu inter fauces sinus Corinthiaci ad Ortum et Leucadiam ad Occasum. Iis Taphii ac Teleboae imperârunt, de quibus huiuscemodi repetit originem Scholiastes Apollonii. Perseo ex Andromeda, ut narrat Herodotus 4. fuêre filii, Alarus, Sthenelus, Nestor et Electryon, qui simul regnaverunt. Ex Hippothoe Nestoris filiâ et Neptunô Pterelas genitus est, ex eo Telebos et Taphus, a quo Taphus insul. in qua Teleboae ac Taphii communi nomine, et imperiô fuêre. Igitur ii Hippothoes eorum aviae pecuniam ab Electryone eorum necesario, qui pro ea respondit, repetebant; quâ negata ad arma venêre, armenta abegerunt, ipsum denique ac filios sustlêre, Alcmena vero Electryonis filia patrem ultura, Amphitryonem Thebanum, hominum potentissimum, in matrimonium accepit, atque hôc pactô, bellô inter eos conflatô, ab eodem Amphitryone deleti sunt, eorumque regnum Cephalo profugo Atheniensi, qui exercitui praeerat, donatum est, quod ad Ulussem successione pervenit, Haec ille, Taphiorum nomen deducit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 23. per aphaeresin ab hataph, i. e. a rapiendo. Erat enim gens latrociniis admodum dedita Homer. Odyss. O. v. 426.Α᾿λλά μ᾿ ἀνήρπαξαν Τάφιοι ληΐςορες ἄνδρες.Idem, Odyss. 11. v. 426.Ο῞υνεκα ληϊςῆρϚιν ἐπιϚπόμενος ταφίοισιν.Apollonius, l. 1. Argon. v. 749.—— Α᾿τὰρ ὄιγ᾿ ἐθέλοντες ἀμέρσαι.Ληϊςαὶ Τάφιοι. ——Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.